Jesus said to him: I am the way, the truth, and the life: no man comes to God except through me.
I am Alpha and Omega, the beginning and the end, the first and the last.
Blessed are they that do his commandments, that they may have right to the tree of life, and may enter in through the gates into the city.
For without are dogs, and sorcerers, and whoremongers, and murderers, and idolaters, and whosoever loveth and maketh a lie.
Translate
Total de visualizações de página
terça-feira, 7 de janeiro de 2014
Mark XI I cum appropinquarent Hierosolymae , Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
II Et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est , et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.III Et si quis vobis dixerit: Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc .IV Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio : et solvunt eum.V Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?VI Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis .VII Et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo.VIII multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via .IX Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini:X venit regnum patris nostri David: benedictus , qui venit in nomine Domini : Hosanna in excelsis.XI Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora , exiit in Bethaniam cum duodecim .XII Et alia die cum exirent a Bethania, esuriitCumque vidisset a longe ficum habentem folia XIII , venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam , nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum .XIV Et respondens dixit ei iam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet . Et audiebant discipuli ejus .XV Et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:XVI et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum.XVII et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis illam speluncam latronum.XVIII Quo audito principes sacerdotum et scribæ , quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.XIX Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.XX Et cum mane transirent , viderunt ficum aridam factam a radicibus.XXI et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit.XXII Et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei.XXIII Amen quippe dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, quodcumque dixerit fiat fiet ei .XXIV Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis , cum orantes petitis credite quia accipietis , et evenient vobis .XXV Et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra.XXVI Quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra.XXVII Et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes , et Scribæ, et seniores:XXVIII et dicunt ei : In qua potestate haec facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?XXIX Et respondens Iesus , ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc facio .XXX Baptismus Ioannis , de cælo erat , an ex hominibus ? responde mihi .XXXI At illi cogitabant secum , dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?XXXII Si autem dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset .XXXIII Et respondentes dicunt Iesu : Nescimus . Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio .
Lorem velle Bibliorum in lingua Nullam id waliseos denominarint .
http://www.BibleGateway.com/Versions/
http://ebible.org/
Imperium Khmer - http://ebible.org/khm/
Aut trahendum Biblia Latina:
http://www.baixaki.com.br/download/Bible-Seeker.htm
Vestibulum sociis .
Assinar:
Postar comentários (Atom)
Nenhum comentário:
Postar um comentário